Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 13: Versus 31

Simile est regnum,etc. Regnum coelorum, praedicatio est Evangelii, de qua alibi:Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejusMatth. 21.. Vel notitia Scripturarum.Grano sinapis.Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est, omnia dogmata pravitatis. Potest in grano sinapis humilitas Dominicae incarnationis intelligi. Quo accepto homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi Salvatoris accipiens Joseph in horto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres coeli requiescent, quia praedicatores dispersit in mundum, in quorum dictis et consolationibus fideles ab hujus vitae fatigatione respirarent.
(* Traductions européennes)